monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, 145, 2
Licet ex more scribentium ad amicos salutis votum pagina non praetendat, nihil tamen affectuosius est in votis, et orationibus meis, quam ut viae vestrae iugiter prosperentur in Domino. Salutationem enim domino et Patri debitam nequaquam suspendit defectus, aut immutatio charitatis, sed consulta dispensatio et officiorum, et omnium quae recte geruntur ratio moderatrix.